- QUADRANS
- QUADRANSquod assem quadraret, i. e. in quadrum vel quatuor partes redigeret, sic dictus, minima area pecunia Romanis fuit. Unde Plut in Cicerone, τὸ λεπτότατον χαλκοῦ νομίσματος κουαδράντην, dixisse Romanos scribit: quod cum Savotus neget. scriptulumque et sextulam, et quascumque partes aeris facit Volusius Maecianus, formas fuisse signatae pecuniae existimet, refellitur solide, a Frid. Gronovio, de Pecunia vet. l. 4. c. 12. Certe pro nummis minimis quadrantes ponit Phaedrus, l. 4. fab. 20. v. 8.Qui dum quadrantes aggeras patrimonio,Caelum fatigas sordidô periuriô.Ubi sensus est, talem vel oboli nummique minimi gratiâ periurium committere: quae nota est ex characteribus Avari. Sic Herat. Serm. l. 2. Sat. 3. v. 93.Forte minus locuples unô quadrante periret.Iuvenalis, Sat. 7. v. 8.Nam, si pieriâ quadrans tibi nullus in umbrâOstendatur etc.Nota eius, ut et trientis, rates erant: quemadmodum nota reliquae pecuniae areae ex altera parte erat Ianus geminus, ex altera rostrum navis, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 20. Hinc Lucilius quadrantes ratiros, i. e. ratis figurâ notatos et signatos vocat, uti adnotat Hadr. Turnebus, Adversar. l. 20. c. 30. Vide quoque Dalechampium, Not. ad Plin. l. 33. c. 3. Solvebant autem Romae Quadrantem, qui in thermis et balneis publicis lavabantur: unde rem quadrantariam balneum Seneca appellat, Ep. 86. quod tamen de viris solum intelligendum. Iuvenal. Sat. 6. v. 446.Caedere Silvano porcum, quadrante lavari.Pueri enim, qui balneas ingrediebantur publicas, ante decimum quartum annum, gratis lavabant: ut idem testatur, Sat. 2. v. 152.Nec pueri nôrunt, nisi qui nondum aere lavantur.Feminae item, ut idem, Sat. 6. cit. docet, ubi inter ea, quae virorum tantum essent, lavariquadrante ponit. Et Gloss. veteres. Quadrante virorum pretium: feminae vero gratis. Nec obstat locus Cicer. pro Caelio, ubi Clodiam is quadrantariam vocat: Noa enim, quod balneatori mercedem solvisset, sed quod ex amateribus eius perfacetus quidam quadrantes argenteorum locô in loculos miserat, sic appellatam fuisse, ex Plutarcho constat. Tandem vero Antoninus Pius sine mercede etiam Viris balneuna constituit, ut difcimus ex Iul. Capitolino, c. 7. et Athenaeo, Dipnosoph. l. 3. Centum quadrantes, i. e. 25. asses, sportula erat, quam tenuiores a suis Patronis avaris accipiebant: hanc aridam sportulam, vocat Martialis, l. 10. Epigr. 75. v. 11. Idem. l. 3. Epigr. 7. v. 1. dicens,Centum miselli iam Valete quadrantes etc.divitum notat σμικρολογίαν et avaram ambitionem, qui leviculâ pecuniâ miserorum clientulorum atque anteambulonum officia bene munerari existim abant. Et quidem, Nero cenam rectam, Clientibus exhibitam a potentioribus, redegerat adSportulam, quae calathus fuit, quo primum obsonia dabantur: postea nentum Quadrantes: donec Domitianus, antiquatô illô Neronis edictô revocavit cenas, Suetonius in eo, c. 7. etc. Vide Ferrarium de Re Vesliar. et Mercurialem de Arte Gymn. illum, l. 3. c. 6. hunc, l. 1. c. 10. nec non infra Recta cena. aliter vox Quadrans sumitur, in lege Voconia, quam Q Voconius Saxa Tribun. Pleb. his verbis tulit: Nequi census esset, virginem neve mulierem supra Quadrantem suroum bonorum heredem intitueret, plusque cuiquam legaret, quam ad heredem heredesve perveniret: cuius meminit cicer. Verr. 3. Ibi enim Quadrans tres uncias rotius Assis, i. e. tertiam totius hereditatis partem, denotat, Thom. gowyn. Anthol. Rom. l. 3. sect. 4. c. 15. de Testamentis. Sed et Quadrans, nomen monetae apud Anglosminutioris, de qua Matthaeus Westmon. A. C. 1279. Quia denarius findi in duas paries pro obolis, et in quatisor partes pro quadrantibus, consuevit: ordinatum fuit, ad tollendam occasionem defalcationis monetae, quod rotundi essent denarii, oboli et quadrantes, apud Car. du Fresne Glossar. quem vide etiam Dissertat. de Numism. inferioris aevi, num. 93. ubi de lepto. quadrante et nummo. Porro, Quadrans, τὸ τούταρτον, in anno Aegyptiaco. Vide supra. Tandem et mensurae liquidorum species fuit. Martialis, l. 9. Epigr. 95. v. 1.Addere quid cessas, puer, immortale Falernum?Quadrantem duplica de seniore cado.Ubi quadrans tres cyathos continens mensura est: uti docet Vir eruditus ad l. 1. Epigr. 28. Uti enim assem in 12. uncias, sic in totidem cyathos sextarium divisêre Romani etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.